monumenta.ch > Plinius > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 37, 17
{VI} tolerabiliorem tamen causam fecit C. principis, qui super cetera muliebria soccos induebat e margaritis, aut Neronis principis, qui sceptra et personas et cubilia viatoria unionibus construebat. quin immo etiam ius videmur perdidisse corripiendi gemmata potoria et varia supellectilis genera, anulos translucentes. quae enim non luxuria innocentior existimari possit?